- ACESTORIDES
- I.ACESTORIDESArchon apud Athenienses A. M. 3460. Fuit etiam Acestorides Corinthius, Syracusarum Imperat: de quo Diodor. Sic. l. 19.II.ACESTORIDESquatuor vulgavit libros de quaque urbe fabularum, quibus multa quidem vera retulit sed multa etiam fabulosa adspersit, et propterea, ut calumniam effugeret, μυθικα ipse inscripsit: simul ut titulô iucunditatem operis indicaret. Auctor Photius Tinemate 198. Prosâ scripsisse, interque alia, quaedam de monstrosâ hominum quorundam formâ in Indiâ, testis est Tzetzes Chil. 7. Hist. 144.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.